[246] EPISTOLA XLVI.

F. LINDENBRUCH

Viro Nobiliss.

THEODORICO CANTERO.

S. & amorem.

Et fas profecto jusque erat, & ego id magnopere non nolebam citius ad tuas respondere; sed testor DEUM, nescio qui factum, ut hactenus non potuerim. Nam ex quo tempore Lugduno Batavorum abfui raro ab amicis meis litteras accepi, rarius eosdem meis alloquor. Quod tum occupationibus quibusdam meis imputandum, tum quoque locorum distantiae, hominumque perversitati ac fraudulentiae, qui provinciam quam susceperunt, fugere occipiunt, imo litteras meas apud se detinent, neque nisi multo convitio flagitati ad me transmittunt. Id quod mihi accidisse non sine causa conqueror. Ego vero, ne tu diutius meas desiderares, aut de me sollicitus esse posses, vertere vomerem in chartam, mucroneque exarare osseo haec paucula volui, simul etiam ut verum meum erga te amorem & observantiam magis magisque approbarem; quod tum cum in civitate tua essem prae temporis, angustia facere non potui quamvis ea mihi unica causa ut isthuc appellerem. Sed qui plus pote plus urget, eique sic nobis parendum, ut ne resistere quidem vel minimum, fas sit . Glossas Isidori jam tibi transmisissem nisi in dubio posuissem, acciperes ne tu has litteras, an periturae essent. Tantum quod aliquando a me petiisti, locum illum Heronymi, in quo vox Lavina legitur jam tibi asscribam. Is est Epist. CXIII. part. III. Ceterum amat deus hominem ut artifex fabricam, sed odit mala opera quibus fabrica vergit in lapsum, & cogitur in lavinam. Item ibidem lavina pavimenti. His Vir Nobiliss. amiciss. Vale. Hamburgi. V. Kal. Iunii. Salutem doctiss. praestantiss. tuis Filiis.
Literas tuas ne posthac ad Raphelenque mittas, is nimis desidiose agit; vellem potius ut Amsterdamum, si ibi amicum haberes, qui eas ad me transmitteret, nam inde melius, citius transportantur Hamburgum.